monumenta.ch > Augustinus > 23
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 14, XXII <<<     >>> XXIV

Caput XXIII

1 Quisquis autem dicit non fuisse coituros nec generaturos, nisi peccassent, quid dicit, nisi propter numerositatem sanctorum necessarium hominis fuisse peccatum? Si enim non peccando soli remanerent, quia, sicut putant, nisi peccassent, generare non possent: profecto ut non soli duo iusti homines possent esse, sed multi, necessarium peccatum fuit.
2 Quod si credere absurdum est, illud potius est credendum, quod sanctorum numerus quantus conplendae illi sufficit beatissimae civitati, tantus existeret, etsi nemo peccasset, quantus nunc per Dei gratiam de multitudine colligitur peccatorum, quo usque filii saeculi huius generant et generantur.
Et ideo illae nuptiae dignae felicitate paradisi, si peccatum non fuisset, et diligendam prolem gignerent et pudendam libidinem non haberent.
3 Sed quo modo id fieri posset, nunc non est quo demonstretur exemplo. Nec ideo tamen incredibile debet videri etiam illud unum sine ista libidine voluntati potuisse servire, cui tot membra nunc serviunt. An vero manus et pedes movemus, cum volumus, ad ea, quae his membris agenda sunt, sine ullo renisu, tanta facilitate, quanta et in nobis et in aliis videmus, maxime in artificibus quorumque operum corporalium, ubi ad exercendam infirmiorem tardioremque naturam agilior accessit industria; et non credimus ad opus generationis filiorum, si libido non fuisset, quae peccato inoboedientiae retributa est, oboedienter hominibus ad voluntatis nutum similiter ut cetera potuisse illa membra servire?
4 Nonne Cicero in libris de re publica, cum de imperiorum differentia disputaret et huius rei similitudinem ex natura hominis adsumeret, ut filiis dixit imperari corporis membris propter oboediendi facilitatem; vitiosas vero animi partes ut servos asperiore imperio coherceri?
5 Et utique ordine naturali animus anteponitur corpori, et tamen ipse animus imperat corpori facilius quam sibi. Verum tamen haec libido, de qua nunc disserimus, eo magis erubescenda extitit, quod animus in ea nec sibi efficaciter imperat, ut omnino non libeat, nec omni modo corpori, ut pudenda membra voluntas potius quam libido commoveat; quod si ita esset, pudenda non essent.
6 Nunc vero pudet animum resisti sibi a corpore, quod ei natura inferiore subiectum est. In aliis quippe affectionibus cum sibi resistit, ideo minus pudet, quia, cum a se ipso vincitur, ipse se vincit; etsi inordinate atque vitiose, quia ex his partibus, quae rationi subici debent, tamen a partibus suis ac per hoc, ut dictum est, a se ipso vincitur.
7 Nam cum ordinate se animus vincit, ut inrationabiles motus eius menti rationique subdantur, si tamen et illa Deo subdita est, laudis atque virtutis est. Minus tamen pudet, cum sibi animus ex vitiosis suis partibus non obtemperat, quam cum ei corpus, quod alterum ab illo est atque infra illum est et cuius sine illo natura non vivit, volenti iubentique non cedit.
Sed cum alia membra retinentur voluntatis imperio, sine quibus illa, quae contra voluntatem libidine concitantur, id quod appetunt implere non possunt, pudicitia custoditur, non amissa, sed non permissa delectatione peccati.
8 Hunc renisum, hanc repugnantiam, hanc voluntatis et libidinis rixam vel certe ad voluntatis sufficientiam libidinis indigentiam procul dubio, nisi culpabilis inoboedientia poenali inoboedientia plecteretur, in paradiso nuptiae non haberent, sed voluntati membra, ut cetera, ita cuncta servirent.
9 Ita genitale arvum vas in hoc opus creatum seminaret, ut nunc terram manus, et quod modo de hac re nobis volentibus diligentius disputare verecundia resistit et compellit veniam honore praefato a pudicis auribus poscere, cur id fieret nulla causa esset, sed in omnia, quae de huius modi membris sensum cogitandis adtingerent, sine ullo timore obscenitatis liber sermo ferretur, nec ipsa verba essent, quae vocarentur obscena, sed quidquid inde diceretur, tam honestum esset, quam de aliis cum loquimur corporis partibus.
10 Quisquis ergo ad has litteras inpudicus accedit, culpam refugiat, non naturam; facta denotet suae turpitudinis, non verba nostrae necessitatis; in quibus mihi facillime pudicus et religiosus lector vel auditor ignoscit, donec infidelitatem refellam, non de fide rerum inexpertarum, sed de sensu expertarum argumentantem.
11 Legit enim haec sine offensione, qui non exhorret apostolum horrenda feminarum flagitia reprehendentem, quae "inmutaverunt naturalem usum in eum usum, qui est contra naturam," praecipue quia nos non damnabilem obscenitatem nunc, sicut ille, commemoramus atque reprehendimus, sed in explicandis, quantum possumus, humanae generationis effectibus verba tamen, sicut ille, obscena vitamus.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 14, XXII <<<     >>> XXIV
monumenta.ch > Augustinus > 23